BACCHI Theatrum

BACCHI Theatrum
BACCHI Theatrum
cuius mentio in L. memorata Demostheni in Midiana, Ο῞τμν ἡ πομπἡ τῷ Διονύσῳ ἐν Πειραιεῖ καὶ ὁι Κωμῳδοὶ καὶ ἐπὶ Ληναίῳ πομπὴ καὶ ὁι Τραγῳδὸι καὶ ὁι Κωμῳδοι καὶ τοῖς ἐν ἄςτει Διονυσίοις ἡ πομπὴ καὶ ὁι παῖδες καὶ ὁ Κῶμος καὶ ὁι Κωμῳδὸι καὶ ὁι Τραγῳδὸι καὶ Θαργψλίων τῇ πομπῇ καὶ τῷ ἀγῶν???, μήτε ἐξεῖναι μήτε ἐνεχυράσαι ---- ἐν ταύταις ταῖς ἡμέραις. Ε᾿ὰν δέ τι τούτων τις παραβαίνῃ, υπόδικος ἔςτω τῷ παθόντι καὶ προβολαὶ κατ᾿ αὐτοῦ ἔςτωσαν ἐν τῇ Ε᾿κκλησίᾳ τῇ ἐν Διονύσου ὠς άδικοῦντος καθ᾿ ἃ περὶ τῶν ἄλλων ἀδικούντων γέγραπται. Cum Pompa Libero ducitur in Piraeeo, agunt Comoedi et Tragoedi; item Lenaea pompa, et agentibus Tragoedis atque Comoedis. Astycorum quoque Liberalium pompa, saltante puerorum Chorô dum fit Comus aguntque Comoedi et Tragoedi: Thargeliorum item pompâ et certamine: neque pignus capito ---- istis diebus. Qui secus faxit, accusator a loeso et parabolae adversus eum dantor apud populum pro contione in Bacchi, sirempse lege, quâ adversus alios, qui Festi religionem temerârint: locus erat Athenis, Philone Architectô, Tragoedorum olim Comicorumque Poetarum commissionibus destinatus; infra Acropolim, cui murô, ut Pausan. l. 1. vocat, Australi, iunctus erat. Ibi hodieque specus visitur, ubi tripus olim Apollinis, cum huius sororisque eius Dianae statuis, qui Niobes familiae internecinam stragem
inferentes repraesentabantur. Sed et conspicuae olim ibidem erant Tragicorum Poêtarum illustrium, Aeschyli inprimis, Euripidis, Sophoclisque; et inter Comicos, Menandri praecipue im agines. Quae tamen omnia edaci aevô destructa, exceptâ muri parte, in qua tres etiamnum fenestrarum ordines videntur: ur et inscriptiones quaedam, inter quas una, quae Artemidori meminit, filii Apollophanis Acarnanis, qui forte inter Comicos illos locum quoque habuit. Certe Apollophanem Comicum quinque dramata composuisse, Suidas auctro est. Prope erat porticus Eumenici, praeparationi Actorum, et deambulationi ac confabulationi virorum Eruditorum quondam dedicata. Quam in rem vide plura apud Iac. Sponium Itinerar. Graeciae Tom. 2. Quod de porticu modo dictum, meminit et porticuum Octaviae Scholaeque in illis Plin. l. 35. c. 13. ubi Dalechampius, in porticibus huiusinodi locum et stationem quandam Ludi Literarii, in quem Philosophi et reliquis doctrinis exculti homines convenire foliti sint, ut publicis disputationibus ac colloquiis exercerentur, fuisse, notat. Vide quoque infra Lemaeon; hîc enim ante Theatrum exstructum certamina Athenienses celebraverant etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • THEATRUM — I. THEATRUM Cornelii Balbi, apud circum Flaminium. Ovid. de arte, l. 3. v. 394. Visite conspicuis terna theatra locis. II. THEATRUM Marcelli Romae, P. Vict. ubi palatium Savellae familiae, ubi erat templum Pietatis, et potricus Octaviae. III.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EUMENICI — Porticus, Athenis, iuxta Bacchi theatrum, ambulationi, et commercio Eruditorum consercrata olim, iam in ruinis, memoratur Iac. Spon. Itin. Part. 2. p. 165 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • REGIONES — non modo provinciarum, sed etiam urbium magnarum partes sunt. REGIONES URBIS ROMAE QUATUORDECIM EX PUBLIO VICTORE, SEXTO RUFO, ET ALIIS. 1. Porta Capena; inter Caeliomontanam ad ortum et Aventinum montem ad occasum ac inter Piscinam publicam et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LENAEUS — Bacchi cognomen ἀπὸ τȏυ ληνοῦ, h. e. a torculari. Virg. Georg. l. 2. v. 2. et. 7. Huc pater ô Lenaee veni: nudataque muste Tinge novo mecum direptis crura cothurnis. Tibull. l. 3. Eleg. 7. v. 6. Odit Lenaeus tristia verba pater. Nic. Lloyd. Fanum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TEMPLUM Veneris — Ptol. oppid. vulgo Cap. de Crux, vide Aphrodisium; quod ab Helena 4. a Narbone 25. a Pyrene 80. leucis. Templa urbis Romae ex P. Victore: Bellonae, apud circum Flaminum. Bonae Deae, ubi nunc aedes S. Mariae Aventinae. Bonae Fortunae erat apud… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CHOREA — nomen saltationem denotans, und eortum, docet Mercurialis: Loca, inquiens, ubi saltationes peragerentur, primo, cum nondum excultae essent, fuêre vici, et plateae publicae; deinde, cum maiorem dignitatem atque ornamentum recepissent, ad… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MIMUS — sermonis est cuiuslibet seu facti, cum lascivia, imitatio, finitore Diomede: unde Pantomimi, omnium rerum imitatores; et Archimimi, mimorum principes dicti sunt. Vide Scalig. Poet. l. 1. c. 10. Nomen Pantomimi primus usurpavit Pylades, ex Asia… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”